APOSTOLICI

APOSTOLICI
I.
APOSTOLICI
Haeretici, Encratitarum et Catharorum Soboles, sic dicti, quia Apostolicae puritatis imitatores videri volebant. Circa A. C. 145. Coniugium reiecerunt, tamquam caeli remoram; bonis se abdicârunt, omnia communia esse debere dictitantes Iis qui post Baptismum peccant, spem omnem gratiae praecluserunt locô Euangelicorum scriptorum, Apocryphis quibusdam nisi, ut Act:s S. Andreae et S. Thomae, etc. Etiam Apotactitae dicti, quia mundo renuntiabant. Augustin. Haer. 40. Alios habet saeculô 12. exortos Morerius: qui dicuntur praeter Purgatorium, preces pro mortuis, et invocationem Sanctorum, reiecisse Paedobaptismum, coniugium, et usum quorundam ciborum, ex Manichaeorum disciplina; refutatos a S. Bernardo A. S. 1147. Ex huius Serm. 66. in Cantic. Sander. Haer. 144. Baron. et Genebr. in Innoc. II. De hisce Phil. a Limborch ita: Albigensium videntur propago. Iuxta Eymericum, tempore Honorii IV. Bonisacii VIII. Nicolai IV. et Clementis V. circa A. C. 1260. in partibus Lombardiae, Episcopatu videl. Parmensi et Novariensi, exorti sunt Geraldus Sagarelli Parmensis et Dulcinus Novariensis. Hi congregationem quandam fecerunt quam Apostlocs vocaverunt, qui sub nullius obcdientia vivebant, et vitam sequi Apostelorum singulariter assercbant: et habitum quendam novum veligionis assunpserunt, ab Honorio IV. condemnati A. C. 1285. a Nicolao quoque A. C. 1240. Sagarellus crematus est, sub Bonisacio VIII. A. C.
1300. contra Dulcinum, qui cum 6000. sequacibus in Alpes se recepit, Clemens V. Cruciadam indixit, qua ist victus, captus, membratim dilaniatus et concrematus est, octennio post socium. Dogmata illorum patent, ex sententia Petri Lucensis Hispan. inlibro sententiarum Inquisit. Tholos. fol. 183. ubi tamen promiscuae Veneris, quam illis, uti et Valdensibus, Eymericus attribuit, nulla penitus mentio. Vide praefat. Limborchium Histor. Inquist. l. 1. c. 18. Sic dictos esse Haereticos illos tempore Bernhardi, quod sese successores Apostolorum iactitatent, auctor est Rainerus contra Valdenses c. 6. apud Car. du Fresne.
II.
APOSTOLICI
proprie dicuntur Episcopi, qui in Apostolorum cathedris successerunt; et quia omnes Episcopi locum tenent Apostolorum, reste Hieronymo Ep. ad Marcellam; cui suffragatur Augustin. in pede Psalm. 44. 35 12. 1. 1. c. in morem abiit, ut omnes utique Apostolici dicerentur: praesertim apud medii aevi Scriptores, ut abunde liquet e Marculfi formulis, circa A. C. 600. conscriptis. Hinc Clodoveus ad Synod. Aurelianensem I. Deminis sanctis et Apostolicâ sede dignissimis Episcopis, Clodoveus Rex. Et in fine. Orate pro me D. D. sancti, et Apostolicâ sede Papae dignissimi. Similiter Gunthramnus Rex in edicto Concilii Matiscon. Gap desc: Hebrew. ditionis suae Pontifices alloquutus, Vos, inquit, Apostolici Pontifices. Unde Episcopalis dignitas etiam Apostolatus dicta est: et Episcoporum Legati Apostolici nuncupati sunt. Subsequentibus autem saeculis, A. poscolici nomen, quemadmodum et Papae, apud Pontificem Romanum solum remansit, qui etiam Apostolus, praesertim a Gallis, dictus est. Anglorum Apostolus S. Gregorius, Francorum Apostloae Clotildis, Clodovei Regis uxor nuncupata est, quod ille Anglo-Saoxones, ad fidem adduxit: haec prima apud Francos Christiana, coeteros similiter ad Christum provehi fecit, Magn. Chron. Belg. sub A. C. 500. etc. Vide Hern. Spelmannum Gloss. Archaeol. et de voce Apostolus, pro classis Praefecto seu admiralio, in voce Thalassiarchus. vide quoque supra Apostolatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Apostolici — • The name of four different heretical bodies Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Apostolici     Apostolici     † …   Catholic encyclopedia

  • apostolici — apostòlici m mn <N apostòlik> DEFINICIJA pov. pripadnici kršćanskih sekti (u 4. st. u Maloj Aziji, u 12. st. u Njemačkoj i Francuskoj, u 13. st. u Italiji) koji su tražili povratak prvobitnoj jednostavnosti Crkve kakva je bila u doba… …   Hrvatski jezični portal

  • Apostolici Ministerii — • A Bull issued 23 May, 1724, by Innocent XIII, for the revival of ecclesiastical discipline in Spain Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Apostolici Ministerii     Apostolici Ministerii …   Catholic encyclopedia

  • Apostolici Regiminis — • A Bull issued 19 December, 1513, by Leo X, in defence of the Catholic doctrine concerning the immortality of the soul Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Apostolici Regiminis     Apostolici Regiminis …   Catholic encyclopedia

  • Apostolici Ministerii — was a papal bull issued 23 May, 1724, by Pope Innocent XIII, for the revival of ecclesiastical discipline in Spain. The Primate and King Philip of Spain had reported to the Pope that the disciplinary laws of the Council of Trent were gradually… …   Wikipedia

  • Apostolici Regiminis — was a papal bull issued 19 December, 1513, by Pope Leo X, in defence of the Roman Catholic doctrine concerning the immortality of the soul. Theological contentIts object was to condemn a two fold doctrine then current: That the soul of man is of… …   Wikipedia

  • APOSTOLICI Canones — vide infra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APOSTOLICI Patrimonii Rectores — vide infra Rector …   Hofmann J. Lexicon universale

  • apostolici — ap·os·tol·i·ci …   English syllables

  • apostolici — ˌapəˈstäləˌsī noun plural Usage: usually capitalized Etymology: Late Latin, from plural of apostolicus apostolic : members of various ascetic sects of the 3d and 4th centuries A.D. in Phrygia, Cilicia, and Pamphylia who sought apostolic purity of …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”